- OCULI
- I.OCULImanus, nutus, ad deridendum adhiberi soliti: quae proin tria iunxit Appuleius Metamor. 3. Nec quî laverim, quî terserim, quî domum rursum reverterim, prae rubore memini. Sie omnium Oculis, nutibus, ac denique manibus denotatus, impos animi stupebam. Et. l. 2. Ac dum directis digitis et detortis nutibus praesentium denotor etc. Similiter Tertullian. de Pallio c. 4. Tales, inquit, habitus, qui de natura et modestia transferunt,e t acie figere et digitô destinare, et nutu tradere, merito sit. Cuiusmodi derisiones, quae Oculorum et nutuum et vultûs aliquâ conformatione, aut omnino digitorum manuumque gestu fiebant, qut labiorum ductu, fine ullo verho aut dicto, sannae vocabantur, Graece μῶκοι, de quo Salmas. Ad Trebell. Pollion. in Gallien. c. 8. Vide infra, in hac voce.II.OCULIpars corporis pretiosissima, et qui lucis usu vitam distinguant a morte. Non omnibus hi, ostreis nulli: quibusdam concharum dubii ---- Quadrupedum talpis visus non est: oculorum effigies inest --- Nigidius nec locustis, nec cicadis esse, dicit. Cochleis oculorum aciem cornicula bina praetentatu implent. Nec lumbricis ulli sunt, vermiumque generi, homini tantum diverso colore ---- et numerosissimae verietatis ac differentiae, grandiores, modici, parvi, prominentes, quos hebetiores putant: conditi, quos clarissime cernere ---- Praeterea alii longinqua contuentur, alii nisi prope admota non cernunt. Multorum visus fulgore Solis constat, nubilô die non cernentium, nec post occasus. Alii interdiu hebetiores, noctu praeter coeteros cernunt ---- Neque ullae ex parte maiora animi indicia ---- homini maxime, i. e. moderationis, clementiae, misericordiae, odii, amoris, tristitiae, laetitiae etc. Plin. l. 11. c. 37. Cupidini Veneris filio, in quibus excubet, ceu specula quadam, tribuit eos Philostratus. Certe Oculi, ut ait Poeta,—— Sunt in amore duces:Cum invisi ignotiquc nulla cupido. Nec abludit sacer stylus, ita enim Sponsus ad Sponsam Cant. Cantic. c. 4. v. 9. Rapis animum meum soror mea sponsa: rapis animum meum unô Oculorum tuorum. Minervae tamen Sapientiae Praesidi, illos dicatos fuisse, ait Fulgentius. Sed et in Oculis terror. Florus l. 2. c. 18. Mancinum assiduis caedibus ita subegerunt, ut ne oculos quidem, qut vocem Numantini viri quispiam sustineret. Caefar de B. G. l. 1. c. 39. Sapenumero cum iis congressos, ne vultum quidem atque aciem oculorum ferre potuisse. Tacit. Histor. l. 3. c. 24. Frustra minis et verbis provocatos Vitellianos, si manus eorum oculosque non tolerent. Unde idem Annal. l. 3. c. 45. Viderent modô adversos et adspicerentur, id satis ad victoriam: et apud Napotem Epaminondas, ante se Imper atorem neminem, Baeotorum ausum fuisse (Lacedaemonios) aspicere in acie, ait c. 8. Quo facit, quod oculos Romanorum sibi ardere visos, Samnites fugae causam rogati respondent apud Liv. l. 7. c. 33. Vide Gebhardum ad Nepot. loc. cit. Eos proin tamquam fulgentissimas Microcosmi stellulas, (vide infra voce Vegetus) prisci, in congressu aliquem salutaturi, osculati leguntur: postea vero ad os et labra, manus, genua, pedes denique osculô se demittente, qua de re vide Franc. Rossaeum Archaeol. Atticae l. 6. c. 3. et infra in voce Osculum. Apud Graecos, nec non Hebraeos, Romanos, aliasque Gentes, cum quis moriebatur, seu, ut loque amabant, cum cui Sol occiderat, ἅλιος ἄμμι δεδύκει, Theocrit, a Parentibus, vel proximâ cognatione iunctis claudi solebant, quem ritum σύγκλεισιν τοῦ ὄμματος vocavêre. Tanti autem id habebatur, ut si quis peregre obisset, hôc ipsô non parum infelix crederetur, quod a nemine amicorum Oculi eius fuissent clausi. Hinc Ulysses Il. λ. v. 452.—— Οὐ μὲν σοί γε πατ`ηρ καὶ πότνια μήτηρὌςςε καθαιρήςθουσι θανόντι.—— Neque tibi Pater, vel veneranda MateuOculos claudent defuncto.Sed in rogo postmodum eosdem rursus aperiri in more fuit: Quod et Quiritium magnô ritu sacrum fuisse, Plin. scribit l. 11. c. 37. ita more conditô, ut neque ab homine supremum illos spectari fas esset, et caelo non ostendi nefas. Lege tamen Maeniâ cautum fuit, ut auctor est Varro apud Nonium Marcellum, ne filii Parentibus luci claro Oculos sugillarent: ubi sugillare pro occludere poni Nonius ait. Vide paulo infra, ubi fusius de hoc ritu. At effossio Oculorum hominibus adhuc vivis, sicut et membrorum truncatio, ab Aquilonaribus Principibus excogitata est, ne in vitam ullatenus saeviretur. Quod supplicii genus primus inAngliam traduxit Canutus Rex: exasperavit dein Guilielmus I. Conquestor, in suis Emendationibus ἀρχ. 126. Interdico etiam, ne quis occidatur, vel suspendatur pro aliqua culpa, sed Oculi eruantur, et abscindantur testiculi, vel pedes, vel manus, itaque truncus vivus remaneat, in signum proditionis et nequitiae suae etc. Sed primus supplicii acerbitatem sensit, Guilielmi fil. primogenitus Robertus, Normanniae Dux, quem frater eius Henricus I. Rex, non regnô solum, sed et luminibus spoliavit, Henr. Spelmann. Glossar. Archaeol. Hodie in Oriente nilfrequentius, in Principum aulis, quam excaecatio Oculorumque vel laesio, vel effossio, de quo vide Petrum de Valle Itinerar. tom. 2. supra passim, ut et infra, ubi de more Oculos digitô eruendi. Contra peculiare nobili huic membro Medicorum genus in vigilare voluêre Romani, quos proin Ocularios, seu ab Oculis, vocavêre. Talis P. Attius. Atimetus. Aug. Medicus. ab. Ocul. et Celadi Antinoi alumnus Lyrius, cuius elogium descripsit Pignorius Romae, prope collem Hortulorum. Ti. Lyrius. Ti. Caesaris. Aug. ser. Celadianus. Medicus. Ocularius. plus. paren Tium suorum etc. Nec semel recensuit Ocularios et Scribonius Largus c. 38. qui et Atimetum nominat c. 120. Vide quoque infra Ophthalmicus. Et de his demum Medicis illud utique eiusdem Auctoris sine mendacio praedicari poterat, ex eod. cap. Multos itaque animadvertimus, unius partis sanandi scientiâ, Medici plenum nomen consecutos. Vide Laurent. Pignorium Comm. de Servis, ut et supra aliquid hanc in rem, ubi de phrasi, Obliquare visus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.